Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Libri 2. De rebus. Vol.1. (Pestini, 1814) - 10.407b
538 ** Haec notio, quod advertendum, Dominium absolute , et in sua nativa indole , consideratum exprimit; nam pro diversitate adjunctorum, limitationes quoque recipit, uti mox videbitur. §• 355Ejus divisiones .* 1. In Eminens et Vulgare» Dominii diversae sunt considerationes; ac imprimis aliud est Eminens, quod Regiae Majestati competit in omnes res suorum Subditorum , * sed extraordinaria solum auctoritate, dum salus reipublicae exposcit, exercendum; (§. 17^5. n. 2.) aliud Vulgare quod quisque privatus ad suas res habet. Istud rursus verum , si res ad eum reipsa pertineat, qui illam viribus continet; opinabile vero , seu putativum, dum quis alienam rem detinens, existimat eam vere suam eiTe. Detentio ejusmodi; Possessio strictiori sensu ,** Possessio autem cum re- ali, et effectiva,fructuum , et emolumentorum perceptione conjuncta Usus a Nostratibus vocatur. a) Qui, licet verum Dominium, nisi Praescriptio acceiTerit, haud tribuat, eximios nihilominus favores poilessori conciliat, quorum praecipui sunt; quod: 1-0 Praesumptionem juíti polTessorii pro detentore, ideoque in pari causa conditionem ejus meliorem faciat, b) a) Sensu i-ae: 67. pr. Plan, de Jur. rad. n. 11.19. etc. b) Plan. ibid. n. 6. et ad dand. et recip. contiad. rät. n. 15.