Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

271 Quibus Praelatis adhuc competit tales Nobi­les creandi jus ? Prout obligationem Banderia sua conser­vandi, et dum opus erat, educendi, omnibus Praelatis , saltem Majoribus, et Capitulis, com­munem fu i ile conftat, a) ita etiam antiquiori­bus tam legibus, quam diplomatibus, * haud obscure innuentibus , citra errandi periculum teneri potest: omnibus Banderiatis, Praelatis in more fuifle, Nobiles quoque Praediales cre­are. Verum post funeitam cladem Mohácsién* sem , quod pleraeque Ecclesiae , vel penitus de­solatae, bonisque suis exutae, vel a Seculari- bus Proceribus occupatae lugerent , a conferen­dis Curiis praedialibus desitum est, nec nisi a paucis Praelatis , post redditam regno tranquil­litatem , jus illud resumptum, ut adeo, reli­quorum obsolescente, horum usus uti rarior, fia illufirku’ evaderet. Sunt autem pauci illi: l-o Archi-Episcojms Strigoniensis, et Pri­mas regni, qui tres notissimas Sedes praedia- lcs habet: Pajkensem in Comitatu Posoniensi, Erse/i-Leiiensem in Coniaromiensi, et Perebé- lyiensem cum SanctoGeOrgiensi conjunctam , in Barsiensi; quam amplas olim poffessiones prae­diales tenuerit? videatur apud Joannem Bar­ii osy. b) §• '96­a) ^ lad. D. i: 20. et D. 3: 20. etc. b) Animati\\ Hist. Crit. Dipl, in opus Jós. Keresztúri de Insur, pag, a6 seqq.

Next

/
Thumbnails
Contents