Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

2- 0 Episcopus Zagrabiensis, qua etiam Abbas de Thopuszka. Amplitudinem Praedio­rum ejus palam id facit, quod plerique Magna- tum, et Nobilium, Croatiae ex collatione ipsi­us pulcherrima praedia hactenus poffederint. Sedium nomina non satis conitant, si tamen conjectura his in rebus aliquid valet , Titulus Perpetui Supremi Comitis Comitatus de Ber- zencze, quo hodiernus quoque Excellentissi­mus , ac meritissimus Praesul Zagrabiensium Maximilianus Verhovácz (p.t.) quem, honoris, gratitudinisque causa nomino, dignis­sime utitur , ex hoc jure manare videtur. 3- 0 Episcopus Jaurinensis, cujus Sedes de Vecse Curias suas in PoiTessione ejusdem no­minis, Comitatus Veszprimiensis; Villis item, Fo-Pocz, Jaurinensis, et Dór Soproniensis Co­mitatus , sparsas habet. 4- 0 Capitulum Jaurinense , priscum suum jus in Sede Bdcha tuetur , et Praepositus ejus Major, honorem Palatini Sedis, et Collatoris, in titulis suis numerat. 3-0 Archi-Abbas S. Montis Pannoniae, eo­dem jure perfruitur in Sede Fiis , in Comitatu Comaromiensi, Danubio adsita. De pluribus mihi non conitat. * ** * Leges meminerunt Praedialium Archi-Episcopi Stri- goniensis , 156.3: 59. 15991g. etc. Abbatis Sitkszir- diensis , 1518:26. Abbatis de Thopuszka, 1550:71. - Episcopi Jaurinensis, 1681 : 54. — Plurium adhuc varia diplomata, uti de Archi-Episcopi Colocensis, apud Katona Hist. Crit. Tom. 17. pag. 193. seqq. Capitulorum Zagrabiens's , et. Quinque - Ecclesiensis apud Kerchclich, notit. Praelim. pag 305. ad annum 1500. et complura alia monumenta memoriam con­servant Praedialium; Prioris Auranae, apud Pray Di if. de Prioratu Aurán. p. 4g. 97. seqq. Abbatis Pécs - Várad;ensis , AbbatiiTae Vallis Veszprimiensis etc. ut ad alios tuto concludi poiTe videatur. — 272 — ** Hac

Next

/
Thumbnails
Contents