Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
ac, ut ita dicam, radicalem Nobilitatem homini conciliant. Nam Status quidem cessat, si Clericus ad Seculum revertatur, aut per Depositionem privilegio clericali exuatur. Officii extra functiones pulici muneris non suffragatur. Communicata deperit, si mulier ad alia vota transeat. Localis denique, si ex loco, vel communitate sic privilegiata quis excedat. Gentilitia autem , »tanquam character indelebilis, donec sangvis idem persistit, in omni casu firma , conftansque perseverat. §• Quibus modis gentilitia aCjuiriiur ? Familiaris haec Nobilitas duplici modo obtinetur : Originario , dum quis earn primus Familiae suae infert, et Derivativo , si a parentibus per legitimam sangvinis propaginem in liberos transfundatur; quae ingenita etiam ATo- bilitas compellari solet* Patris autem, non Matris , conditionem in regula proles sequuntur, ut ex mfbili patre, et ignobili matre, veri Nobiles nascantur, non item vicissim , dempto solum Praefectionis casu, ut mox exponetur. a) Originarii adhaec modi inter se indole tota differentes tres censentur, quorum duo* Donatio Regia , (ad hanc etiam Praefectio, et Adoptio, commode reducuntur) b) et Litterae Armales pro patriae solum filiis ; tertius vero Indigenatus pro Peregrinis inititutus est. Singuli hi paulo uberius declarandi sunt* — 211 — ») i-ae: 6. 7. b) l-ae: 7* 8« 14 *