Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a
§. lód, 1. Donatio Regia. Donatio Regia , per quam solam, veteri mftituto Nobiles creabantur, (§. 162.) definitur: Liberalis collatio juris possessionarii, bene merito patriae civi, per Regiam Majejia- tern jure perpetuo et privilegiali facta, ac Statutione legitima firmata ; quam qui obtinet, eo ipso verus regni Nobilis efficitur, a) Ad nobilitatem itaque donatariam neceíTarium est; ut 1- 0 Conferatur Jus possessionarium seu fundus immobilis, uti sunt: Caitra , Caftella, Oppida, Villae, Praedia etc. Magnum sit, an parvum ad hunc effectum non differt, b) Civicus tamen fundus, utpote oneribus obnoxius, c) njsi prius ab his liberetur, et de territorio Civitatis eximatur, objectum nobilitaris donationis effe nequit. 2- 0 Donatarius de Rege, et Regno bene meritus sit, omnis enim nobilitatis praecipuum momentum praeclara merita, et servitia effe debent, ut et nobilitato dignum virtutis suae decernatur proemium, et alii ad similia egregia facinora, et fidelitatis opera ferventius exercenda accendantur, d) 3- 0 Sit item Civis patriae , nam pro exteris diftinctus plane modus eft adinventus. e) Sed nec in Hungária nati, si jurium Civitatis a) i-ae: 4. b) Eod. i-ae: 4. et 24. c) Sigism. D. 2; 10. 1,563: 62. 1635: 21. 1713: 77. etc. d) Citt. i-ae: 4. et 13,18. etc. ej 1687:26. 1630; 30.