Kelemen Imre: Institutiones juris privati Hungarici... Liber 1. De personis (Pestini, 1814) - 10.407a

risdictioni nobilitari subjiciuntur, licet genera- tionali nobilitate carerent. 3-0 Communicata, seu participata , per quam Mulieres Viris Nobilibus legitimo connu- bio junctae, jura et praerogativas Maritorum participant, ut, etiamsi ipsae ignobili loco na­tae ellent, donec nobili Viro convixerint, aut Viduae nomen , et titulum Mariti gerendo, eum repraesentaverint, omnia jura nobilitaria sortiantur, a) Forte non incongrue addi po­test 4- 0 Localis, si cuipiam loco, vel commu­nitati tale privilegium concedatur, ut quicun­que ei se aggregaverit , usum Nobilitatis con­sequatur. Rari admodum exempli, non tamen nullius. Tale privilegium concessit Wladisla- us II. anno 1494. omnibus incolis Arcis Abba­tiae Petro-Varadinensis., b) Simile quid obti­nere videtur apud IVobiles de Szent-Gaal, in Comitatu Weszprimiensi, c) Venatores regios, quemadmodum etiam Exc. Curia Regia judica­vit in Causa invalidatoria ex Praejudicio Evae Simon contra fiajdianos, inchoata anno 1806. et plenaria executione 1810. terminata. At no- itrain considerationem praecipue meretur, prae- itantissima * illa nobilitas , quae 5- 0 Gentilitia secus etiam Familiaris , Haereditaria dicitur, quae nempe ita cuipiam confertur , ut ad omnem legitimam pofterita- tem propagetur, d) * Priores quatuor species, vel usum tantum , vel per* sonalem ; non item firmam, perpetuam, absolutam, a) Ssu l-ae: 48. 67. 91. et Decis. Cur. de maj. pot. n. 9. b) Katona Hist. Crit. Tom. 17. pag. 600. c) 1618 i 24. 1622: ,52. 1647: 128. d) l-ae: 4. etc.

Next

/
Thumbnails
Contents