Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
...... 8 ...... Observandum vero, duobus modis evenire, ut externam suam libertatem homines invicem restringant : i) a sphaera virium suarum potestatem aliorum arcendo ; 2) potestatem suam in sphaeram virium alienarum exserendo. Quatenus alterutrum nobis licet, eatenus jus habere dicimur. Continetur autem in conceptu juris subjectivi etiam facultas cogendi, i. e. vi extorquendi, quod nobis debetur. Jus enim, quod etiam per vim , ubi necesse fit, vel tueri, vel persequi non liceret, eo ipso nullum jus esset, quia eo ipso licite quisque illud violaret. Caeterum non semper vires habet, qui habet jus; et in civitate propriis viribus, et proprio judicio, in regula, uti non licet. 3. Juri subjectivo opponitur, j uris officium s. obligatio, i. e. moralis necessitas ex generalibus normis libertatis externae resultans. Idem aliis verbis definitur: quod sit necessitas suam ipsius libertatem externam restringendi, eatenus homini incumbens, quod idea vel instituta sociali? vitae sic exposcant. Restrictio illa pariter, uti de jure diximus, duplici ratione fit: 1) negative, abstinendo vires suas; 2) positive, dando aliquid, vel faciendo. Quatenus alterutrum praestare tenemur, eatenus juris officium nobis incumbit. Contineturque in conceptu juris officii etiam necessitas vim patiendi, si sponte id, ad quod obliga- mur , praestare nolimus. Qui enim contra juris officium agit, is injuriam facit, laedit alterum; et, quia sphaeram jurium suorum egrediendo, in alienam invadit, si vi repulsus fuerit, justam coactionem patietur, semota facultate’ resistendi. 4. Jurium autem officiorumque correlatae notiones sunt, ita, ut nec jus intelligatur absque officio alio-