Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
••••■• 9 ..... rum, neque officium sine jure alterius. Caeterum inter jura et officia plurimum interest: quia juri suo quisque renunciare potest; officio nequaquam. Fit autem interdum, ut idem et jus et officium ejusdem personae sit, e. g. parentes educandi proles suas jus pariter ac officium habent. 5. Expositis notionibus pleniorem lucem adhuc adfundent observationes sequentes : a. Conceptus jurium officiorumque ad actiones hominum liberas referuntur, neque id exprimunt, quid sit, vel fiat, sed quid fieri liceat, vel oporteat, ut id rectum sit, i. e. ut rationi conveniat. Dicitur haec facultas et necessitas moralis, cui opponitur facultas et necessitas physica. b. Plures autem sunt ideae morales, quibus mores, i. e. liberae actiones hominum, reguntur , quas, ad perfectam notionem juris adsequendam, probe ab invicem discernere oportet. Tales sunt ideae virtutis, religionis, prudentiae, honestatis, aequitatis. c. Idea virtutis omnem naturae humanae mo» ralem perfectionem in se complectitur; idea juris vero tantum ad socialem vitam hominum refertur, ad actiones hominum .externas, neque eas omnes, sed illas tantum, quibus aliorum hominum libertas externa contingitur. Idea virtutis restringit libertatem agendi universim, libertatem internam non minus, ac externam ; idea juris vero tantum externam socialem libertatem limitibus circumscribit. Latius ergo patet idea virtutis, quam idea juris. — Majus autem inter utramque discrimen adhuc existit in eo: quod praecepta virtutis tantum sanctione interna, sanctione conscientiae, muniantur; praecepta et officia juris etiam sanctione externa, vi, coactione, firmari possint. Nam ad colendam virtutem nemo cogi potest ; ad colendum