Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

CAPUT I. NOTIO JURIS CIVILIS HUNGARICI. § i­Notio juris generatim. In iis, quae ad statum, et perfectionem socie­tatis humanae spectant, principem locum tenet juris scientia. Est autem jus, objective sumtura, norma (regendae tuendaeque) mutuae hominum libertatis externae. 1. Aliis verbis: jus est regula socialis vitae ho­minum; i. e. recta ratio pugnantia hominum studia conciliandi. Designantur autem juris vocabulo normae libertatis externae tam singulae, quam collectae. 2. Alia est significatio juris, quatenus illud per­sonae tribuitur. Hoc enim, subjectivo, sensu acceptum jus est facultas agendi derivata ex generalibus nor­mis vitae socialis. Aliis verbis: jus est facultas alio­rum hominum externam libertatem restringendi, ea- tenus personae alicui competens, quod idea vel in­stituta socialis vitaa non repugnent.

Next

/
Thumbnails
Contents