Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

sideat, sed ut etiam in praxi, i. e. adplicatione ju­ris, prudenter versari sciat. 3. Quanto autem major gentis alicujus cultura fuerit, tanto ampliori eruditione ICtum ornatum esse oportet. Oratorem Cicero definivit, virum bonum di­cendi peritum. Eodem modo ICtum definire possu­mus, virum bonum doctumque justi atque injusti pe­ritum. Hoc sensu Romani Jurisprudentiam definive­runt, quod sit divinarum atque humanarum rerum no­titia , justi atque injusti scientia a). 4. Multum a perfectione ICti distat legulejus, qui leges memoria tenet, quas non intelligit. Dete­standus vero est rabula, qui scientia juris ad ever­tendas aliorum fortunas abutitur. §• 39' Via ad jurisprudentiam. Theoria juris ex doctrina optime hauritur. Sed practica prudentia per solam experientiam obtineri potest. Utraque autem non modicam ani­mi vim requirit, sagacitatem ingenii, acumen men­tis, profunditatem judicii, celeritatem et robur consilii; quae omnia naturae dona sunt, et ab arte suppleri non solent. I. Methodus docendi discendique juris positivi duplex esse potest: a. ex fontibus ipsis; b. ex syste­a) Sic nimirum sentiunt plerique interpretes : videant autem Grammatici, utrum aptiorem istum explicatum verba non sustineant, quod nempe Jurisprudentia sit in divinis atque humanis rebus justi atque injusti scientia. Ita prior pars definitionis indicaret extensionem (objectum), poste­rior genus definitae scientiae.

Next

/
Thumbnails
Contents