Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

....... 7i ....... maticis commentariis. Prior modus tantum systema­tic legum codici, qualem Austria, Borussia, Gallia habent, convenit. Ubi vero, sicut apud Anglos, et in patria nostra, codices ejusmodi non exstant, rite ordinati commentarii viam ad ipsos fontes praemu­nire debent. 2. Interest vero non dogmata solum, i. e. prin­cipia, juris nosse, sed etiam historiae, philosophiae­que facem admovere oportet. Quae tres juris pru­dentiae partes tum conjunctim , tum etiam, et melius, separatim pertractari possunt. 3. Ad juris prudentiam hungaricam plenius exco­lendam plurimum subsidii adfert a. Historia, in primis domestica, una cum scientiis historiae subsi­diariis, inter quas Diplomatica praecipue com­mendari debet; b. Jura peregrina, Jus Canoni­cum, Jus civile Romanum, Germanorum, Gallorumque vetustae institutiones, ex quibus mul­ta juris nostri capita profluxisse constat; c. deni­que philologicae, philosophicaeque cog­nitiones, illae ad rectam legum interpretationem, hae simul ad explendos constituti juris hiatus neces­sariae omnino sunt.

Next

/
Thumbnails
Contents