Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

69 §• 37­De probatione consuetudinis. Consuetudo certa probatione non indiget, in­certa omnino. j. Qui autem probandam consuetudinem suscipit, is tantum positiva requisita demonstranda habet. Ouod consuetudo rationi vel legibus repugnet, quod usus interruptus sit, haec ad exceptiones pertinent, quas adversarius, si obvertat, etiam probare tenetur. 2. Media probandi ordinaria hic quoque suffi- ciunt. CAPUT IV. DE JURI-S PRUDENTI A. §• 38­Jurisprudentiae notio, Doctrina juris Jurisprudentia dici con­suevit ; eademque adpellatio (sensu subjectivo) habilitatem juris demonstrandi et adplicandi notat; quam qui habet, Jurisconsultus vocatur. 1. Adplicatio juris versatur in respondendo (scii, consulentibus); in agendo; in cavendo; in judicando. Semper autem requirit plenam cog- nitionem facti, et exactam scientiam juris. 2. In ICto scientia et prudenti a conjuncta esse debent; ut non solum theoriam juris exacte pos-

Next

/
Thumbnails
Contents