Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

.... 66 ...... Quod autem nonnulli adferunt, nihil interessé, an legis lator voluntatem suam verbis declaret, an factis, istud si verum esset, in Democratia solum va­lere posset, ubi omnis legum ferendarum potestas pe­nes populum est; non etiam in Monarchia velAristo- cratia, ubi imperans a populo diversus, et populus vel nullam, vel saltim divisam in leges potestatem tenet. Sed etiam in Democratia res aliter se habet; nam et hic populus solum in comitiis legitime con­gregatus leges jubere potest; singulorum autem contraria legibus facta, natura sua, illegitima sunt, ex quibus justa consuetudo oriri nequit, exulante et occasione et causa ejus introducendae. Et. quod supra dictum est, juris privati normas absque in­juria singulorum violari non posse, id etiam in Democratia verum est, idque ipsum tacitam po­puli consensionem, sine qua consuetudo non est, excludit. 4. Alia quaestio est, utrum usus praesens legi vetustae praevaleat, necne? Et responde­mus sub distinctione: Nam, si de fonte usus contra­rii constet, ejusmodi mutationem ex sua natura diju­dicare oportet: si mutationem lex adtulit, eadem standum est, quia lex posterior derogat priori; sed si privatorum vel judicum arbitrio , ergo per abusum, lex postposita fuit, quod quidem integro reipublicae statu vix aliquando continget, tunc, non obstante diuturnitate temporis, legum auctoritas tuenda, et, qualecunque, illegale arbitrium detestandum, eradi- candumque erit c). Si autem usus immemorialis, et ej Hoc fundamento innititur e. g, Dec. 18. pign. ex comit. Idemque innuit 1715, 15. §, 1. in verbis .• „non obstante

Next

/
Thumbnails
Contents