Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

•••••• 67 ....... fons ejus incertus sit, tum contra pugnandi nulla cer­ta causa adest; imo,-cum in dubio id, quod rectius est, praesumi debeat, praesumendum erit, usum ta­lem ex legitimo fonte ortum, adeoque justum esse. §• 35­Requisita consuetudinis, a. interna. Ut consuetudo vim juris habeat, ea regulam juris continere, neque rationi, vel positivo juri repugnare debet. 1. Non omnis consuetudo consuetudo juris est; ideo primum juris consuetudinarii requisitum poni­mus, ut regulam juris contineat, regulam nempe, quae controversis juribus et obligationibus dijudican­dis inserviat. 2. Alterum est, ne regula, consuetudine introdu­cenda , aperte erronea sit, ne videlicet cum aeternis legibus rationis, vel cum sanctionibus juris positivi collidat. Nam nec injuria diuturnitate temporis in jus vertitur; neque abusus normam juris creare valet.. Profecto ex natura rei haustum est principium ICti Romani: „ Quod non ratione introductum, sed erronee primum, deinde consuetudine obtentum est, in aliis similibus non obtinet”. Nam, ut alibi dicitur: ,,Con­suetudinis, ususque longaevi non vilis auctoritas est; verum non usque adeo sui valitura momento , ut aut rationem vincat, aut legem”. Congruit Werbőczius (prolog. tit. io. §. 3. 4.). 3. Haec requisita ad materiam consuetudinis pertinent; sequentia formam respiciunt. etiam antiquo usu - - alioquin contra positivas patriae leges subsistere non valente”. Sed utique si statuta non valent contra legem; quomodo valere posset simplex usus?

Next

/
Thumbnails
Contents