Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
dem et secundum nulli dubio subest, sed postremum sanae juris philosophiae repugnat. Si enim contra legem consuetudo introduci potest, jam hoc ipso legum, et legiferae potestatis auctoritas eversa est. Ex iteratis violationibus legis, ex factis illegalibus et injustis, jus oriretur, quod absurdum est. Leges ad criminum vindictam, vel politiam, i. e. disciplinam civitatis, pertinentes, mutatis rerum adjunctis, facilius omnino in desuetudinem cadere possunt; quia per earum neglectum nemini privata injuria infertur. Sed leges, quae jus privatum constituunt, quibus nempe jura et officia civium reguntur, hae sine repugnantia, et injuria singulorum violari non possunt; neque repetitae injuriae jus creant. Quis e. g. credat, successionis jus et ordinem, qui nunc est, consuetudine mutari posse? quomodo jus de acquisitis pro arbitrio disponendi contrario usu abrogari; necessitas nonae vel decimae praestandae tolli; remedia juris impediri possent? *). *) Et tamen , inquiet quispiam, in multis recentior usus a vetustis institutionibus differt; ita e. g. decem anni praescriptionis, inter cives olim observati, hodie ad unum restricti sunt (Werb. III, 15.), quin mutationis aliqua vestigia in legibus deprehendantur. Respondemus, 1) quoad exemplum: mutationem illam non a consuetudine, sed ex ptivilegiis repetendam esse. Sic enim legimus in privilegio Relae IV. regis, civitati Pestiensi dato: ,,Quicunque ex eis possessiones emerit, si per annum et diem nullus ipsum super hoc impetierit, de cactero eas sine contradictione aliqua possideat pacifice et quiete" (ap. Katona, Tom. VI. pag. 45.). 2) Generatim quoque respondemus: nempe tabulae constitutionum publicárum saepe intercide- Timt, saepe nequidem conficiebantur; unde, si qua in re usus posterior antiquae legi adversetur, id non semper con-ueludini tribuendum est; potuit enim hoc ipsum a positiva sanctione, quae jam intercidit, promanare. 65 5