Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

§. 34­Vis consuetudinis. Consuetudo juris privari vim legis habet; at­tamen in defectu solum scripti juris. Sed usum immemorialem interdum contra obsoletam legem praesumtio justi initii sustentat. 1. Natura et finis juris positivi in certitudine et aequalitate normarum consistit; eoque fun­damento tam legum, quam consuetudinis potestas ni­titur. Nempe singulorum eadem jura et officia esse debent, quae aliorum quorumvis sunt^, sive illa ex legibus, sive ex consuetudine promanent. Ab utris­que quidem , ex indole juris (permissivi), cives diser­ta voluntatis suae declaratione, recedere interdum possunt, juxta illud: Provisio hominis tollit provisio­nem legis; sed ubi simile quid non intervenit, suapte intelligitur, id obtinere, quod legibus aut consuetu­dine introductum est. Si e. g. in contractu vel te­stamento disertas conditiones aliquis apponere negle­xit, naturaliter eas voluisse censetur, quas leges vel consuetudo adoptaverunt.' 2. De quibus autem causis scriptae leges exstant, easdem custodiri oportet, secus leges esse cessarent; unde suapte sequitur, jus consuetudinarium ad ea solum pertinere, quae scripto jure non continentur a). 3. Werböczius et plerique ICti triplicem vim con­suetudini tribuunt: a. interpret at iv am, in am­bigua lege ; b. imitativ am , in defectu legis ; c. der o g ativ am, contra legem b)- Ac primum qui-

Next

/
Thumbnails
Contents