Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

cium est, mentem legis ex singulorum vocabu­lorum significatu, totiusque sermonis nexu, se­cundum Grammaticae praecepta, explicare. Ex pluribus vero significatus ille caeteris praestat, quem verba tempore scriptae legis vulgo habu­erunt, nisi forsitan, auctori propria, peculiaris loquendi ratio aliunde posset demonstrari. §. 27­f. Regulae logicae interpr. Logica interpretatio, ubi necessa­ria est, admitti, sed tamen grammaticae postpo­ni debet; neque aliunde, quam ex certe cognito legis scopo , vel ex manifesta ratione juris de­sumi potest. 1. Ubi grammatica interpretatio mentem legis in aprico ponit, eadem standum est, neque rationes le­gis clarae inquirere oportet •, alioquin multa ex his, quae certa sunt, subvertuntur; nec enim omnium, quae a majoribus constituta sunt, ratio reddi potest. 2. Sed ubi verba legis vel absonum sensum prae­bent, vel diversis sententiis aeque conveniunt, adeo- que grammatica interpretatio voluntatem legis in du­bio relinquit; tum demum logicae conclusiones sub­venire debent; siquidem nec absona, nec inconstans et multiplex intentio legis stare possit. Neque dubi­um est in legem committere eum, qui, verba legis amplexus, contra legis nititur voluntatem. 3- Attamen magna cautione opus est, ut et ra­tiones legis, quae praemittuntur, idoneae, certaeque sint; et illationes, quae fiunt, legitime consequantur. ...... 55 ......

Next

/
Thumbnails
Contents