Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
Rationes autem extrinsecae , vel secundariae perse parum decernunt; nam occasio voluntatem legislatoris neque sola, neque necessario regit, causae vero secundariae tantum accidentibus partibus legis inserviunt. Aliter judicandum est de certo scopo legis, et de manifesta ratione juris; ex utroque ad voluntatem legis, ubi verba dubium reliquerunt, tuto concludere licet; nam quid verisimilius est, quam voluntatem legis ab expresso scopo non discrepare? et quae interpretatio magis ab errandi periculo abesse potest, quam quae ipsa naturalis justitiae ratione fulcitur. §• 28g. Regulae communes. in interpretatione nullum vocabulum legis insuper haberi; sententia autem illa caeteris praeferri debet, quae i. aptior, 2, quae nemini injuria, 3. quae benignior et aequior est. Regulae istae ex ipsa interpretationis indole manant: nam i) singularum vocum neglectu tanto facilius interpretes verum sensum legis everterent, quanto majorem curam legislatores verbis suis impendere solent; 2) calumniari legem esset, praeferre a- ptiori deteriorem sententiam; aptior vero est, quae indoli substratae materiae et principiis juris magis convenit; 3) leges ad tuenda jura feruntur, in eversionem ergo trahi non debent; 4) in humanitate perfectio juris consistit *). ) Libenter, spero, Lector accipiet sequentia exempla interpretationis, alias in ipsis Institutionibus locum habitura. a. Articulum 8, 1351. („Tributa injusta super terris siccis et fluviis , ab infra descendentibus, et supra eunti...... 56 ......