Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

....... 52 ....... Ratio est, quia praeterita negotia in arbitrio nostro posita jam non sunt; et ideo praetextu no­varum legum neque obligationes rite susceptae decli­nari, neque jura non rite quaesita usurpari possunt. $. 22. Interpretationis a. notio. Usus i. e. adplicatio legis praestruit intelli- gentiam ejusdem. Determinatio veri sensus obscu­rae alicujus vel ambiguae legis interpretatio; systema vero regularum, interpretationi deservi­entium , He r m en e ut i c a Juris adpellatur. 1. Scire leges non hoc est, verba earum tenere, sed vim ac potestatem. 2. Sed lex clara interpretatione non eget. 3. Obscuritas legis vel a singulis verbis (uti sunt ambigua a), novata b) , peregrina c) , obsoleta d), technica e),) vel a stilo f), vel denique ab ipsis re­bus g), proveniunt. % 23. b. Genera. Si interpretatio a legitima potestate procedat, legalis dicitur; secus doctrinalis. Prior authentica est, vel usualis pro eo, atque scripta lege a*), vel nuda consuetudine nititur. a) e. g. tributam , possessio. — b) e. g. marturinae, cambi- re , forisare. — cJ birsagium, senior, jobagio. — d) Pri- staldus , Bilochus. — e) marca, pagarnenturn. —f) e. g. r35T • 8. §. i. 1687 » 9- Pr- — g) e. g- s'c- d. decr. 1342 in Corp. I. a*J e. g. 1649 > *5 — 1659, 127 ; 1618 j 61. — 1622, 67. J. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents