Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

***•«• 5 i •••••* 3. Cum perfectam causam plenus effectus conse* qui debeat, ad perfectionem vero promulgatae le­gis nihil amplius desit; hinc ratio adparet, cur, fa­cta promulgatione, lex illico vim et effectum obli­gandi nanciscatur. Sed interdum , natura negotii exi­gente , lex ipsa terminum remotiorem sibi praesti­tuit b). 4. YVerboczius forensibus, i. e. peregrinis ad re­gnum venientibus, pro cognoscendis legibus civilibus unum, pro poenalibus vero tres menses assignat c). Sed haec doctrina neque legibus, neque consuetudi­ne fulcitur, et cum sana juris philosophia pugnat, siquidem exterorum nulla in re melior, quam civi­um, conditio esse debeat d). Exemplum legis inhu­manae , quod Werbóczius adducit, neque per tempo­ris longissimi moram excusaretur. §• 21. b. Quatenus extendatur ? Lex futuris tantum negotiis normam facit; neque ad praeterita trahenda est, nisi nominatim de his etiam cautum sit a). b) e. g. 1807, 22. — c) II, 5. — d) Expende v. c. leges quaestuarias. Et a quo termino tres illos , vel unum , men­ses numerare oporteat? ab aditu regni, ut textus WerbS- czii significare videtur (1. c. §. 2 , 3. „forenses in hoc re­gno degentes„tuncforensibus dantur induciae” etc.) i an a promulgata lege? Primum indigenis iniquum, po­sterius forensibus inutile foret. n) e. g. Trip. II, 2. §. 3, 7. i486, 7°* I7I5 > 2 7. §.10. 17*3, 47. 1807, 8. §• 3- Ad praeteritas, sed pendentes, critas extenditur e. g. 1729, 28- 1662, 41. 4

Next

/
Thumbnails
Contents