Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

...... 39 ..... que prelo liberatum opus erat, cum avide mox arri­pi, ac velut certissimum condiscendi juris praesidium, omnium manibus teri coepit; effectumque brevi est, ut jam in foro tum disputandarum, tum decidendarum litium ex eodem argumenta peterentur. Neque mi­rum; siquidem illo tempore neque regum decreta in unum volumen redacta exstabant, neque aliud do­mestici juris compendium suppetebat. Simili fortuna jam antea Gratianus et Glossatores auctoritatem fori consecuti erant. 3. Auctoritas. Tripartito nostro lex quoque suf­fragata fuisse videtur. Sic enim habet decretum Bá- chiense 15187 art. 42: „Causae — de caetero secun­dum jura regni scripta, ad universos Comitatus jam destinata, semper adjudicentur, resque universae dis­cutiantur”. Similiter disponit art. 29. decreti Báchi- ensis anni 1519. — Si ostendi posset, decreta haec genuina, et perfecta, citatosque articulos non modo de Tripartito intelligendos, sed etiam effectum reipsa sortitos esse: tum profecto juris scripti quoque digni­tas eidem deberet adtribui. Sed nihil horum, quae diximus, plene probatum est; et quia nullum Tripar­titi authenticum exemplar exstat, verisimile fit, effe- ciu saltim provocatas leges caruisse. Atque ideo au­ctoritatem fori, qua opus Werbőczianum, a tribus inde seculis, in patria nostra fruitur, tantum ex q- tentium consensu, a consuetudine possumus deri­vare. Iu ipsis quidem decretis comitialibus non ra­rae „Decreti Tripartiti” provocationes fiunt g); sed inde nihil aliud, quam vulgaris operis usus, inferri potest.

Next

/
Thumbnails
Contents