Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

....... 40 ...... 4- Elementa. Caeterum observandum est, non omnia*, quae in Tripartito occurrunt, iisdem fundamen­tis niti. Aliqua enim auctor ex ipsis regum decretis sumsit; in aliis vigentem usum et consuetudinem ex­plicuit; in multis autem, disputans, sua tantum judi­cia, suas opiniones, proposuit; neque pauca ex Phi­losophia scholastica, Historiaque operi suo inspersit. Haec omnia non solum in Historia Juris, sed etiam in foro, tanto magis discriminari debent, quanto cer­tius est, leges, et consuetudines, et privatas opinio­nes ICtorum tum origine, tum auctoritate et effectu, omnibus denique principiis, plurimum discrepare, 5. Partitio, Opus Werbdczii in prologum et tres partes divisum est, quarum singula in titulos plures dispescitur. Ipsos titulos Joannes Szegedy in §§os subdivisit, notasque operi adjecit, desumtas potissi­mum ex ooere Commissionis systemati­ca e, quae pro revisione legum in comitiis a. 1715 instituta fuerat h). 6. Tentata reformatio et crisis. Tentabatur, au­ctoritate publica, sub Ferdinando I. Operis tripartiti reformatio i), eoque fine praecipuorum ICtorum ope­ra conscriptum est Opus Quadripartitum Juris con­suetudinarii; quod tamen in revisione deinceps^adhae- sit k). Ex MSS. bibliothecae Viennensis editum est^ Zagrabiae, 1798» in 4. — Hujus operis auctores de Tripartito Werbocziano sequens judicium depromse- runt: ,,Clarum quidem illud, ei, prout in prima talis partus foetura fieri potuit, satis diligenter elimatum atque recollectum, omnique laude prosequendum, in h) art. 24. — i) vid. 1548, 21. *55°» 1°. ir. 1553, 15. 1563, 30. 49. -— k) Decretorum reformationem commemorat ad­huc 1608, i. et 12. p. cor.

Next

/
Thumbnails
Contents