Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

pp ii in ■lOjljtTT.V ^1 —-i- v. --1 'l 6' Gluo plures in aliquo genere scriptores elaborarunt, eo difficilior est conditio serius venientium, sive boni praecesserint , sive mali. Nam in utroque casu nihil melius homines ab novo scriptore sperant, abhor­rent que ab lectione, taedium vel metuentes vel experti. Multo autem, quam non pla­cere , tristior sors est non legi* Ob eam causam ego paucis plagulis pri­us opinionem publicam explorandam judi­cavij majus opus, animo conceptum, non adgressurus, nisi et propositum meum ab int eilig entibus probari, et ingenium con- temtui vel odio non esse , videam. Nam etiamsi utilem et bonam operam praestitu­rum me confiderem ; scio tamen, sic homi­nes esse, ut nulla in re facilius, quam in ae­stimandis proprii ingenii fructibus labamur. Proposui autem elaborare Institutiones Juris civilis Hungarici. Jus civile dico: jus privatum conjunctum cum doctrina de pro­jt'

Next

/
Thumbnails
Contents