Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

cessu civilij institutiones vero: doctrinam scholae usui adcommodatam. — Scio qui- dem, plura in hoc genere opera jam exsta­re ; scio, aliquibus etiam adprobationem public am favere. Sed ad perfectionem et me­thodi'y et totius theoriae plurima desiderari 9 continuatum studium ? et exotica exempla mihi luculenter ostenderunt. Neque id vel mirandum9 vel pudendum puto ; quando Jus rosis sime, diutissimeque cultum, nondum tamen spinis suis liberatum videmus♦ — 0- mnium scientiarum lenta perfectio est. — Sed juris constituti tanto difficilius intima penetralia recluduntur ; quanto vetustas ma­jor singularum institutionum originibus in­cumbit. — Nobis historia juris nostri ad­huc nulla est; frustra enim nominis ejus dignitatem usurpant summaria legum chro- nologice disposita, vel politicae regum hi­storiae interspersa. — Neque ab uno homi­ne , vel ab uno se culo sperare licet, tam pro­fundae antiquitatis opes exhaustum iri. — Sed ubi conjuncta opera multorum opus' est; minime singulis desidibus esse licet. — Meae vires patriae ac scientiis sacrae sunt; — eae tamen parum absque favore valiturae.

Next

/
Thumbnails
Contents