Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

...... 38 ...... Observantia stricte usum collegii notat. De re' bus judicatis s. praejudiciis mox dicetur. § 17* De Tripartito, et de Decisionibus curialibus. Consuetudines explicat, et, consuetudine re­ceptum , vim juris habet Opus triparti­tum Stephani de Werbocz. Praejudicia quoque Curiae Regiae consuetudinibus tum cogno­scendis, tum demonstrandis inserviunt. 1. Occasio scribendi Tripartiti., Infirmum regi­men Wladislai II., et inde consecuta rei judiciariae depravatio necessitatem produxit juris consuetudinarii in scripturam redigendi, quo j. dicum arbitrio et li­tigantium tumultibus a) aliqui demum limites pone­rentur. Provincia haec in comitiis anni 1498 Magi­stro Adam b); anno vero 1500 universis Judiciorum octavalium Assessoribus c); cum vero neutri satisface­rent, demum Stephano de Werböcz, ab ipso Re­ge, demandata fuerat. Haec scribendi Tripartiti cau­sa et occasio fuit. 2. Successus operis. Quod opus in comitiis anni 1514 a praecipuis ICtis discussum d), atque ab Ordi­nibus regni probatum e), diplomate denique regio firmatum, quominus scripti juris dignitatem obti­neret , tantum sigilli et promulgationis defectus impe­divit/). Ne tamen penitus intercideret, auctor ipse, Viennae, 1517, typis illud excudi procuravit. Vix­a) Adprob. Trip. §§. Verum, Neque. — b) art. 6. — c) art. 10. — d) Adprob. §. D e m u m. — e) ibid. — f) Al- locut. Werb. ad Lect.

Next

/
Thumbnails
Contents