Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
....... 37 ....... rum ejusmodi normarum observationem , quae non a positiva institutione, sed ab solo utentium consensu promanarint. Discrimen hinc adparet: i) inter legem et consuetudinem: lex constituitur; consuetudo sua- pte ac sensim oritur. 2) inter consvetudinem et u- sum: consuetudo etiam originem , usus tantum observationem juris exprimit. 2. Strictissimo sensu jus consuetudinarium illud dicendum est, quod neque positiva institutione, neque ipsa jam naturali ratione nititur. Neque talis consuetudo naturae juris necessario repugnat; siquidem ratio tantum limites juris descripsit, horni' num arbitrio caetera relinquendo. 3. Maxima pars juris civilis, quo populus quisque utitur, suapte consensu utentium, i. e. consuetudine nascitur, ac perficitur, non minus atque sermo popularis, caeterique mores ejusdem, nam et jus consuetudinarium inter mores populi referendum est. Leges vero nonnisi necessitate aliqua postulante feruntur, ubi res publica convulsionem aliquam subivit, ubi abusus irrepserunt, ubi receptum jus displicuit, vel controversum evasit. Etiam nostrum jus civile, non obstantibus tot regum decretis, plus consuetudine , quem legibus, nititur. 4- Dividi potest consuetudo: 1) in universalem et particularem; item generalem et specialem, (pro- uti de jure dictum §. 3. n. 5); 2) in judicialem ct extrajudicialem; 3) certam et incertam. 5. A consuetudine juris distinguere oportet: stilum et ordinationem curiae, ritus, observantiam, res judicatas. Stilus Curiae dicuntur formulae consuetae scriptorum judicialium. Ordinatio Curiae est ordo, quem curia in tractandis negotiis observat. R i' tus sunt consuetae formulae actuum solennium.