Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

36 §■ 15• Modus citandi leges. Modus provocandarum legum duplex est: vel nempe designatur annus et articulus decreti; vel regis nomen, numerusque decreti et articuli. E. g. 1492, 38- vel Wlad. II. D. I. 38. Poste­rior modus in antiquioribus, nempe usque 1526; pri­or autem in recentioribus decretis usitatior, et pro­pter compendium etiam praestabilior est. Membrum 11. De consvetudinibus juris. §• 16. Consvetudinis notio. Alterum a legibus fontem juris civilis eííci- net consvetudines juris, quo nomine veniunt normae jurium obligationumque tacito u- tentium consensu introductae. i. Consuetudo grammatico sensu denotat 1) simi­lium actuum frequentationem s. aliis verbis observa­tionem certae normae agendi; 2) ipsam normam a- gendi, quae in similibus casibus observatur. Con­suetudo juris itaque esset: tum observatio certae nor­mae juris, tum etiam quaelibet norma juris, quae ob­servatur. Sed has notiones ICti alio aptiore vocabu­lo, nempe usus, complectuntur. Consvetudinem ju­ris vero adpellant : j) ejusmodi uormas juris; 2) ipsa-

Next

/
Thumbnails
Contents