Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

....... 3i ...... non quieto cl tranquillo statu regnicolarum” condi­tum b). Tam hujus decreti, quam ejus, quod ter­tium in Corp. Jur. ponitur, forma et stilus promul­gationem sancitarum legum exprimit. Decreti tamen III. authenticum exemplar hucdum detectum non est c). 2. Decretum Alberti R. tum obimmunitates regni plenius, quam antea factum fuerit, declaratas, tum propterea memorabile est, quod non tantum rex in forma privilegii regnicolis illud more consveto expe­diverit, sed hi vicissim solennes ediderint literas, qui­bus fidelitatem illibatam regi, reginaeque spondentes, obtentis concessionibus semet contentos declararunt, pollicendo etiam, se ampliora nunquam postulatu­ros d). 3. W1 a cl i s 1 a i I. nullum in Corp. Jur. decre* tum continetur, sed jam duo detecta sunt: unum in- augurale de anno 1440; alterum anni 1444 f). 4. Sub minorennitate Ladislai Posthumi Status et Ordines Regni plura decreta, utique temporaria, edi­dere ; sed duorum tantum fragmenta in Corp. Jur. jeguntur. Eadem integritati suae restituta, et tertium insuper jam exstant g)> Hoc tempore civitatum libe­rarum regiarumque nuncios comitiis jam interfuisse praefatio decreti 1445 testatum reddit h). 5. Ladislai Posthumi decretum primum inau­gurate est, in quo illud insolitum legimus , quod SS. et b) praef. §. 3. — c) Lect. var. p. 18. — d) Integra praefatio et conclusio exstant in Vest, comit, p. 228. sq. — e) edi­tum in Suppi, ad Vest, comit. Tom. I. p. 66. sq. —f) in Monum. vet. leg. liung. Segm. I. — g) in Vest. com. p. 253. sq. et in Suppi. Tom. II. p. 9. sq. et 52. sq. — h) vid. etiam literas Friderici Imp. ad Késmarkienses, et Praelatorum ac Baronum ad Bartphenses, in Suppi. Tom. _ II. p. 4. et 50.

Next

/
Thumbnails
Contents