Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
.í.... 32 ....... OO. in comitiis praesentes juramentum fidelitatis regi praestiterint. Alterum formam edicti ad singulos Comitatus transmissi refert, et praescripta severiore , ob metum Turearum, militandi norma notabile est. 6. Mathiae Regis praeter ea, quae in Corp. Juris expressa sunt, septem alia decreta integra, et fragmentum octavi jam detecta et vulgata sunt cie annis 1458 i) , 1459 *), *46° 0, i467 m), 1468 n) , 1470 o), 1472 p), 1475 Q)' Etiam diploma, quo constitutiones Regnicolarum de a, 1474, in Corp. Juris expressae, per Mathiam R. confirmantur, jam in lucem protractum exstat r), in quo illud singulare est, quod constitutiones ipsae tantum . commemoratae , non etiam ut moris est, exscriptae sint. — Praecipuam vero memoriam meretur decretum a. i486, in Corp. Juris sextum, etiam majus dictum, quod recensionem, et partim correctionem, continet omnium fere, ad illud usque tempus sancitarum, legum, additis etiam aliquibus novis institutis; atque eatenus velut primum scribendi codicis civilis tentamen considerari potest. Rex ipse illud in praefati et conclus, perpetuum R e g ni ip s iu s de cr e- tum et statutum, pro lege et jure scripto tenendum et duraturum" adpellat, atque ad ejusdem observationem universos successores reges, et totum regnum sic obligat, ut nullo unquam tempore quidquam in eo mutare liceat. Quid autem Regni decretum ij in Vest, comit, p. 298. sq. — k) in Stephani Kaprinay Histor. diplom. Tom. I. p. 221; in articulos distinctum in Vest. com. p. 231. sq. — l) in Monum. vet. legist, hung. Segm. I. — m) fragmentum, in Suppi, ad Vest. com. Tom. II. p. 182. — n) ibid. p. 196. — o) in Pray Annál. P. IV. p. 61. et in Vest. com. p. 383. — p) in Suppi, ad V. C. Tom. II. p, 213, — q) ibid. p. 240. — r) ibid. p. 238.