Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
....... 2a. ....... vitatum incunabula, indicant literae S. Lad. de a. 1082, in processu Peremartonensi productae, quibus fundatio Episcopatus Veszprimiensis confirmatur; de jure asyli sic legimus S. Lad. 1. III. c. iy.: nfures ad ecclesiamfugientes, si delictum suum confessi fuerint, le. ge S. Stephani judicentur"; de tributo fori Col. 1. I. c. 34 : „j/ quis de propriis et domesticis rehus quid vendiderit , lege S. Stephani tributum reddat1hospitum li' bertates a S. Steph. concessae Decr. 1222, art. 19. renovantur; jus patronatus nobilium ad ejusd. S. Regis institutiones refert Wlad. II. (1504, 26). De his tamen omnibus, summi momenti, rebus in libris decretorum S. Stephani nullum vestigium occurrit. Similes defectus, pauciores tamen , in legibus S. Ladislai et Colomani notavit Kovachich k). — Blasius Veres, qui seculo XVI alphabetico ordine compilationem legum tentavit, quartum Colomani decretum commemorat, ejusque cap. 8. citat, quod in Corp. Jur. 1. I c. 65. est l), 3. Qua forma leges hae conditae fuerint, ex ipso textu judicare licet. In libris S. Stephani jam regale concilium (cap. 19. et 27), item regalis senatus (cap. 29. et 35), jam primatum conventus (cap. 23) commemoratur. Praefatio vero sic habet: „ Antiquos et modernos imitantes ylugustos decretali meditatione nostra statuimus" ; cap. 5. dicitur: „decrevimus regali nostra potentid>'>; cap. 35. : „consensimus petitioni totius senatus". — De loco et tempore conditarum legum istarum opiniones discordant. Clausula: Explicit decretum S. Stephani Regis, promulgatum Strigonii anno 1035” eo ipso pondus nullum habet, quod recentior sit, et k) in Vest. Comit, p. 61. sq. et 67. — l) Battyányi, LL. EE. Tom. I. p. 22.