Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
....... 25 ....... exemplaria authentica nuspiam exstent; Sambucus in indice suo decretorum librum eundem a. 1032, Tolnáé promulgatum fuisse scribit; Kollár autem ait: „A. 1016 S. Stephanum leges suas pertulisse unanimis est diligentiorum Chronologorum nostrorum sententia' m); Pray ex vetusto MS. codice idem testatur o). Decretorum S, Ladislai lib. I. in synodo SzaboI- chensi a. 1092 editum fuisse, perhibet solennis praefatio eidem praefixa, cujus verba sic sunt: „Sancta synodus habita est, praesidente Christianissimo Unga- rorum Rege Ladislao, cum universis regni sui Pontificibus et ylbbatibus, nec non cunctis optimatibus, cum testimonio totius cleri, et populi— Liber II., teste cap. 1., in monte sancto s. Pannoniae, itidem in conventu optimatum regni, incerto tamen tempore, perlatus est. ■— Libri III. nec tempus nec locus constat. Exordium tamen ejusdem: „Hoc decreverunt, hanc legem constituerunt1' conventum aliquem celebratum esse innuit, Colomanum quoque „regni principibus congregatis , totius senatus consultu ' leges suas edidisse, testatur collector Albericus o). Tempus Critici circa a, 1100 defigunt. Locum praefatio indicat, Vcncellinum, quod est in C. Szabolch. Quae tamen ejus temporis comitiorum forma fuerit , et utrum, quod cél. Kollár adstruit p) , leges non consentiente, sed consulto tantum, populo perlatae fuerint, ex erutis hactenus monumentis non satis liquet. m) de orig. pot. legisl. cap. 3. p. 27. — n) AnnaL P. I. p. 25, — o) praef. §, 11. — p) de orig. p. 1. cap. 3.