Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

b. S. Ladislai liber III. sic orditur: „Hoc de creverunt, hanc legem constituerunt'quae verba utique narranti, non legislatori conveniunt. Etiam expressiones: „ultra quem terminum dixi” (c. 10. pr.), et „collector quem dixi” (c. 13.) compilatorem suo nomine loquentem produnt, (vid. adhuc 1. I. c. 37.) c. Quod antilogias adtinet: in libro II. S. Steph. triplex homicidii poena legitur ( capp. 14* 37* et 4*5)» duplex perduellionis (c. 35. 51). d. Peregrinos fontes et perperam adsutas laci­nias produnt S. Steph. 1. III. c. 1. et 2., quae ex con­cilii Moguntini a. 847 celebrati canone 6. et 7; cap. 3. quod ex concilii itidem Moguntini de a. 888 can- 12 ; cap. 13. 16. quae ex concilii Ancyrani can. 21. 22. desumta sunt. — S. Lad, 1. I. c, 1. et 2. congruit cum concilii Neo-Caesar, can. 1. et decreto Gregorii VII. Papae de a. 1074; non secus et Colom. 1. II. c. 9. 10. — Ejusd. S. Lad. 1. I. c. 3. refert tenorem decreti Leonis IX. Alexandri II. Gregorii VII. de il* licito sacerdotum matrimonio; cap. decr. Urbani Papae; cap. 22. sanctionem concilii Nannetensis de sacrificiis ad puteos , lapides, arbores non faciendis, etc. Dudum haec observarunt viri celeb. Stiltingús, Kollárius, Péterffius , Battyányius , aliique i). e. Defectus denique non paucos eruditi jam notarunt. Nihil in decretis S. Stephani de fundamen­talibus regni legibus, nihil de variis populi libertati­bus legimus , quas tamen ab eodem rege stabilitas fu­isse tum ex Carthuitio et aliis historicis, tum ex An­dreáé II. et Belae IV. decretis constat; rationem mi­litandi jam sub S. Steph. regulatam fuisse testatur Carthuitius; institutum liberarum villarum, prima ci- i) i) Kelemen, Tom. II. p. 78. edit. 2.

Next

/
Thumbnails
Contents