Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
22 evagatum fuisse fatetur g). Quales illae vero evagationes fuerint, satis inde apparet, quod Episcopus Ignatius Battyányi complures variarum synodorum ecclesiasticarum canones protulerit, quos totidem verbis Colomani decretis insertos legimus h). Imitatus nempe est Albericus fratres suos (Ansegisum Abbatem Fontanellensem, et Benedictum Levitám Mogun- tinum), qui Capitularia Regum Francorum compilantes, plurimis conciliorum canonibus, synodorumque decretis , tamquam flosculis , opus suum, praepostere utique, exornandum putaverunt. Prona jam ex his ad decreta S. Ladislai, et S. Stephani conjectura manat. Eadem in libros divisio, eadem praepostera legum maxime disparatarum connexio , idem narrantis stilus, occurrentes praeterea antilogiae , deinde inserta totidem verbis Regum Francorum Capitularia, et conciliorum canones, praecipuarum denique ejus temporis legum, aliunde cognitarum , neglectus et indoctum, et indiligentem, et, quod maximum est., infidelem compilatorem satis demonstrant. Quae ne temere dicta videantur, singulatim probari possunt: a. S. Stephani 1. II. c. 35. his verbis incipit: „Consensimus i g i t ur petitioni totius senatus , ut unusquisque dominetur suorum"". Particula igitur nexum hujus capitis cum praecedente indicat; ibi vero de provisione parochialis ecclesiae disponitur. S. Lad. 1. III. c. 15. sic incipit: „quicunque ergo regis et principum decreta fregeritubi praecedens caput de dimissis equis agit. Incohaerentia talis in S. Steph. 1. II. quater (capp. 7. 13. 29. 35), in S. Lad. 1. III. bis (c. 13. 15.) occurrit. g) §. 6. — h) LL. Kccles. Tom. I. p. 17.