Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
...... 21 ...... Anonymum Belae R. Notarium ß), quam Andreae I. edictum, Corpori Juris ex Bonfinio b) perperam illatum. Ad secundam vero S. Stephani duo,S. Ladislai tres, et Colo man i duo decretorum libri, quos itidem Corpus Juris exhibet. 1. Decretorum S. Stephani liber I. monita ad filium Emericum moralia et politica continet, similia Basilii Macedonis ad filium Leonem monitis c). Liber II. circa potestatem et disciplinam ecclesiasticam, constituendasque delictorum poenas potissimum versatur ; ipsum jus privatum paucissima capita contingunt d~). Idem fere est. argumentum decretorum S. Ladislai, et Colomani, quibus praeterea res judiciaria quoque attingitur e). Leges S. Ladislai insolitam severitatem spirant, quam tamen Colomanus suis decretis insigniter mitigavit. Omnium harum constitutionum neque originale, neque transsumtum authenticum exstat, imo nec sperari quidem potest. Codices MSS. vero seculum XV. non superant fi. 2. Omnes has constitutione,s a privatis compila- toiibus esse collectas facile ostenditur. Et quidem de Colomani decretis ex ipsa praefatione scimus, eadem ab Alberico Monacho, jijssu Seraphini A. Ep. Strigon. esse conscripta. Quo in opere non parum suo arbitrio Monachus indulsisse videtur: siquidem longa et phalerata praefatione adversus obtrectatores semet communit; et Episcopum, ut superflua resecare, imperfecta supplere velit, exorat; ipse denique calamum suum ab suscepti itineris tramite liberius a) cap. 6. — b) Dec. e. 1. 2. — c) in Corp. Hist. Byiant. p. 139. sq. — d) cap. 5. 6. 19. 24. 28. 35. — e) S. Lad. 1. III. c. 3 . 16. 23. 24. 25. 26. Coloni. 1. I. c. 2. 7. 8- -— 14. 22. — 24. 3°. 31. 37. —fi vid. Suppi, ad Vest. Comit. Tom. I, p. 2. $q,