Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

12 mutari satis> constat. Hujus rei vero duplex ratio est. Et prima quidem in ipsa illa hominum conditione quaerenda, qua fit, ut quantumvis ad perfectionem nati, ad eam tamen, lentis passibus et luctantes, tan­tum accedere, pervenire autem nunquam possimus» multum erroribus opinionum, plus etiam pravitate cu­piditatum impedientibus. Ideo mirum non est, insti­tuta civilia cum perfecta idea juris non semper con" sentire, ac ob id ipsum etiam inter se variare. Alterum est, quod naturalis ratio tantum limites justi ac injusti constituerit, intraque illos limites insti­tuta civilia varie temperari possint, imo debeant. Nam jura civilia communem omnium utilitatem spe­ctant; neque vero temporibus et locis omnibus ea­dem convenire solent. Climatis, culturae, aliorum­que adjunctorum diversitas publicae utilitatis rationes multipliciter deflectunt. Unde fit plerumque, ut di­versarum gentium jura civilia, discrepando inter se, nihil adhuc ab naturali jure dissideant. 3. Quamvis autem diversis temporibus locisque multimode jura civilia discordent; plurima tamen communia sunt omnibus. Idque communem juris na­turam et originem satis demonstrat. 4. Intelligi etiam ex praemissis potest Kantiana distinctio provisorii, peremtoriique juris. 5. Caeterum doctrina juris positivi ad historicas scientias pertinet; discique debet. Disci autem mere­tur non solum ob forensem usum, sed etiam ob hi­storicam dignitatem. Nam ex jure, quo populus quis­que utitur, culturae’ ejusdem gradum et metiri, et explicare licet.

Next

/
Thumbnails
Contents