Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393
13 $. 3* De variis disciplinis juris. Quaestio justi ac injusti variis objectis adpli-* cari potest; indeque plures Jurisprudentiae partes enascuntur. Summa Juris divisio est in publicum et privatum. Publicum est complexus eorum juris principiorum , quibus negotia civitatis publica, i. e. relationes ex nexu civili ortae, reguntur. Jus privatum ad privata hominum negotia refertur. Privata vero negotia sunt, quae ex nexu civili non promanant. I. His Juris partibus addi debet doctrina de jurisdictione s. de judiciis; et de modo in judiciis procedendi, de processu; item Jus criminale, quod ad publicam in civitate criminum vindictam pertinet. 2. Sed quaedam inter homines instituta tam complicata jam evaserunt, ut peculiarem sibi juris disciplinam postulent. Ita est Jus ecclesiasticum s. summa eorum juris principiorum, quibus relationes ex nexu ecclesiastico ortae reguntur. Ecclesia vero est societas religionis causa existens. — Simili ratione ex instituto feudali Jus feudale ortum est. Dicitur vero F e u d u m concessio dominii utilis sub lege fidelitatis. — Ex usu cambiorum ortum est Jus cambiale. Cambium est obligatio solvendae pecuniae, sub determinata speciali forma, et sub certo insolito rigore juris constituta. — Specialia jura exi- stunt circa possessionem et culturam fodinarum, unde Jus montanisticum; circa commercium, unde