Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

isse; hunc dedisse successionem filiis, quam dein Colomanus ultra extendit; denique 1 i b e r a 1 i t a t e R e g u m discrimen etiam inter S, Stephani, et reliquas do­nationes sublatum esse. Discrimen autem inter bona propria et dona re­gis, ad nostram usque aetatem propagatum, non po­tuit non habere vim insignem in jure cum publico, tum privato. II. Sed ne arbitrarie temereque istae a me conclu­siones nexae videantur, fulcra ostendere oportet, qui­bus illae sustinentur. Et primum quidem ex Hi sto* ria argumentum petam, quam testem temporum saepissime jam patuit lucem esse veritatis. Audiamus Tacitum de moribus Germanorum: „Nec rubor, in­quit is b), inter comites (principis) adspici- Gradus quin etiam ipse comitatus habet, judicio ejus , quem seclantqr; magnaque et comitum aemulatio, quibus primus apud suum principem locus; et principum, cui plurimi et acerrimi comites. Haec dignitas, hae vires, magno Semper electorum juvenum globo cir­cumdari; in pace decus, in bello praesidium. Nec solum in sua gente cuique, sed apud finitimas quoque civitates id nomen, ea gloria est, si numero ei virtute comitatus emineat; expetuntur enim legationibus, et muneribus ornantur, et ipsa plerumque fama bella profligant". Porro c): „Cum ventum in aciem, turpe principi virtute; vinci; turpe comitatui virtutem prin­cipis non adaequare; jam vero infame in omnem vitam atque probrosum superstitem principi suo ex acie re­b) cap, 13. e) cap. 14.

Next

/
Thumbnails
Contents