Frank Ignác: Specimen elaborandarum institutionum juris civilis Hungarici continens: I. Praecognita II. Doctrinam de donatione regia (Cassoviae, 1823) - 10.393

• «MOt cessiíse. Illum defendere, tueri, jt/ű quoque for Lia facta gloriae ejus assignare praecipuum sacramentum est. Principes pro victoria pugnant; comites pro prin­cipe* Exigunt enim principis sui liber alitate illum bel­latorem equum , illam cruentam victricemque frameam. Nam epulae , et quamquam incomti, largi tamen, ad, paratus pro stipendio cedunt; materia munificentiae per ber bella et raptus”. — Hactenus Tacitus de Ger­manis. Cui vero hic in memoriam non redeant Ma- gyarorum, Asiam deserentium, septem duces; illorum fortunam sequentium fides; ce­lebratae in Pannonia epulae; agitatae per omnem Europam praedae? Nempe universim verum est, populos in eodem gradu culturae positos parum inter se discrepare. In illis autem Taciti verbis Germani scriptores prima vestigia nexus feudális vi­dent. Fidei praemium nondum agri, quorum nondum pretium erat, sed bellator equus, vel fra­mea, praedaeque pars fuit. Verum ubi nationes germanicae Romanorum pro­vincias in ditionem suam redegerunt; vacuas cultori­bus terras inter se partiebantur; quin tamen veteres incolas, cladibus superstites, sedibus suis deturba­rent; solo omnibus suppetente. Inde apud Francos terrae salicae, apud Vandalos et Burgundios sortes vandalicae ac burgundié a e. Ple­num autem dominium cuncti accipiebant; et im­munes a tributis, parta tantum armis tueri obligabantur. Nec aliud inter Magyaros, subjugata Pannonia, evenisse putandum est. Et hoc spectabat etiam illa conditio electionis Arpadianae: quidquid boni per labores eorum acquirere possent, nemo eorum expers jieret”. Quod etiamsi testatum non redderet Historia, 123 ...............

Next

/
Thumbnails
Contents