Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

profecto dignissimorum, adhuc superstitum, testimoniis innotescit, pone murum Eccle­siae sancti Nicolai, quae Parochialis est, ac ab anno i55o. usque annum 1820. Metropo­litanae vices gesserat , super sepultis ibi Ot- trokocsianis exuviis memoria adhuc nostra stetisse cum cruce lapidem, laudes yiri eoreo-ii incisas ostentantem. In libro au- tem Parochiali haec de morte, ac sepultura ejus inscripta leguntur. ,,Annor 1718. die ,, 1. Octobris naturae debitum exsolvit cla- rissimus Dominus, Franciscus Foris-Ot- „ trokocsy, SS. Theologiae, Philosophiae, ,, et Juris utriusque Doctor, anno aetatis ,, suae circiter 66. pie munitus omnibus Sacramentis. Sepultus est in Coemeterio ,, sancti Nicolai.es Inseruit suo ad Examen Sárospatakinensium responso: ( VdlaJ'zr a Próba-vi szálasra) Praesul testimonium, quod ego, ipso die seculari obitus Ottroko- csyani, Tirnaviae in forma, ut vocant. pro­bante expediri procuraveram. In more ni­mirum fuit ante seculum, ut Academici Protestantes absona quaeque figmenta de Convertitis , de Jesuitis , de Catholicis di­stendant in vulgus, parum deinde soliciti, num cadat, an recto subsistat fabula talo ? Alter Georgius Lanius, natus Teplae prope Trenchinjum an. 1642. mortuus Lip- siae anno 1688, Scholae Carponensis Aug. Conf.

Next

/
Thumbnails
Contents