Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
87 Conf. Rector, una cum Joanne Burio, Ministro Carponensi, in vicem pcense mortis, post carcerem in arce Berencs toleratum, abactus fuit anno 1674. ad triremes; cum jam in conspectu esset Neapolis , prodigio, ut narrat, elusit custodes milites, et Romam , aliasque Italiae urbes perambulavit. Inde per Sopronium venit Viennam , divertens interim ad Berencs, ut acta Judicii delegati, quae fidis ibi manibus captivus crediderat, ad se reciperet. Demum consedit Lipsiae, Baccalaurei apud eos honore decoratus. Narratur minutim ejus Hodoeporicon apud Sámuelem Klein, Tom. i. p. 409—42°* etiam indiculus editorum ejus operum subjungitur. Appellat autem sese Lanius Concaptivum in Domino, et consortem exilii, in opere , cujus indicium supra fecimus: „Narratio historica crudelis- 5, simae, et ab hominum memoria nunquam ,, auditae captivitatis papisticae, nec non ex 9, eadem liberationis miraculosae, secundum „ circumstantias temporis et loci, bona fide „ concinnata ,multisque cordatorum virorum „ votis expetita , nunc luci publicae exposi- „ ta. Lipsiae 1676. in 4.“ Edidit postea an. 1677. alium libellum sub schemate: „Cly- „ peus veritatis , seu vindiciae narrationis ,, historicae captivitatis papisticae: addito a ,, duobus juvenibus hungaris, nempe: Geor-