Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
85 dispergere, typoque etiam committere du- dum fuit his Evangelicis familiare. Ottro- kocsio equidem nostro id bis evenit. Quam enim calumniam vivus adbuc refutavit,eandem adversus eum quatuor abhinc retro annis, anno nempe 1819.- suscitarunt Sáros- patakinenses Helv. Conf. Academici. Kam cum Baro Ignatius Szepessy , nunc Excellentissimus Transii vaniae Praesul, per occasionem controversiae, ultro citroque libellis agitatae , Ministros Acatholicorum ad ineundam Fidei unionem provocaret, responderunt illi, olim quod forti vulpes arguta leoni respondit: nolo , quia me vestigia terrent. Omnes enim , quotquot e Ministris ad Sacra Romana transierunt, pce- nituit facti. Exemplo praeivit, inquiebant, celeber Franciscus Foris-Ottrokdcsi, qui, cum, sibi mortem esse vicinam Tirnavise cerneret, accito e Pufzta Födámes Ministro exhibuit aeger Confessionem Helveticam , quam sua descriptam manu, subter cervicali reconditam sub caput posuit, ut in ea se mori velle designaret. Quo comperto , Jesuitae sepultura eum catholica privaverunt, ut adeo extra Civitatem cadaver Ottrokocsii oportuerit deportari, atque illic inter haereticos contumulari. Ita üli. Sed subreptum eis fuisse, re Tirna- viae indagata patuit. Nam e virorum fide pro-