Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
37 quin haec formula Pii IV. ad S. Synodi Tri- dentinse amussim sit exacla. At Pontifex professionem Fidei non solum ab iis elici disposuit, quos in Decreto suo duplici recensuerunt Patres Synodales; verum etiam a plerisque aliis propter paritatem rationis ; ut puta Regularium , etiam militarium , praepositis , ut supra. Eorum nihilominus nuspiam diserta occurrit mentio, qui ab iis haeresibus, quibus Triden- tina Synodus notam hanc irrogavit, et propter quas ab Ecclesia Catholica extorres fuerunt redditi, remeare cupiunt in gremium Matris Ecclesiae. Quid itaqne dicemus ? an non tenentur isti professionem Fidei Catholicae emittere , abjurare errores, pro delictis satisfacere? Imo vero tenentur, id enim observari praescribunt sacri Canones, Spiritu Dei conditi, et reverentia seculorum consecrati, quibus non est derogatum unquam et quomo- dolibet. Formular tamen Tridentinum pro casu recipiendi cujuscunque haeretici aut schismatici usque adhuc non praescripserunt Summi Pontifices. In Pontificali Romano , quod Clemens VIII. anno i5qfi. adeoque post Concilium Tridentinum , edidit emendatum , ac per omnia observari jussit, Ordo'ad reconciliandum apostatam, schismaticum, vel haereti-