Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

reticuin nonnisi professionem Symboli Apo­stolorum exhibet, adclitque renunciationem, qua poenitentes ejus generis renunciant Sata­nae, renunciant sectae pravitatis haereticae, ac demum declarant solemniter, se in unitate Sanctae fidei catholicae esse ac vivere velle. In Ordine autem excommunicatos absolven­di , habetur: Pontifex primum excipit ab eo juramentum, de parendo mandatis Ec­clesiae. Forma talis juramenti nulla expo­nitur ; adeoque relinquitur ab Episcopo proponenda pro circumstantiarum ratione. Consonat Pontificali etiam Rituale Roma­num de Sacramento Poenitentiae. Causa , cur nec Pontificale, nec Ri­tuale Romanum peculiarem praescribant ab­jurandae haereseos formulam, ea certe est, quia in libris his liturgicis generalia prae­cipiuntur agenda, de reconciliandis quali­buscunque haereticis aut excommunicatis. Adeoque non convenit omnibus una haec forma : ex. gr. Graecis , a schismate redeun­tibus , quaedam insuper adduntur ex Con­cilio Florentino decerpta, uti praescribit Gregorius XIII. constit. 33. Anabaptistis, et Antitrinitariis similiter adduntur alii ar­ticuli. At vero dum recipiuntur in fidem revertentes ab haeresibus, per Concilium Tridentinum anathemate percussis, nequi- dem cogitari potest alia errorum abjuratio, et

Next

/
Thumbnails
Contents