Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
36 Nihil itaque mutatur formula Medicorum j nisi per additamentum ad communem formulam Tridentinam. §• ^ Pius quartus professionem fidei catholicae plerisque alii& praescripsit, etc. Ad §. i3. Concilium Tridentinum, ut vidimus, disposuit, ut Episcopi, Praelati, Canonici, Benefi- ciati, Facultatum Doctores et Magistri publicam faciant orthodoxae fidei professionem, seque in Ecclesiae Romanae obedientia permansuros spondeant, ac jurent. Formulam attamen talis professionis non descripsit. Summus Pontifex , unionis ubique ac semper in re summi momenti observandae studio ductus talem formam praescripsit , quae, praeter Symbolum Nicaeno-Constan- tinopolitanurn, in se comprehendit absolutissimam Synopsin omnium dogmaticarum Concilii Tridentini definitionum, et quidem eadem ferme serie digestam , prout eae fuerunt editae in Concilio. Subjunxit juratam sponsionem de eo , quod in Ecclesiae Romanae obedientia permanere velint. Nullum itaque relinquitur dubium, quin