Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
214 unitatem amat; ad hoc* ut sit unum ovile et unus Pastor, coordinat omnia , bonus Pastor 3 Jesus. Idipsum sentire in Christo; id ipsum dicere , id ipstim credere; omnia, quaecumque mandavit Dominus , servare, oportet. Quaero ego, estne Doctori Wald id quoque indifferens, an quis illos absurdos articulos, una cum horrificis maledictis, profiteatur, quos Catholicis in Hungária proprios esse refert? Suadetne civibus Academiae Re- giomontanae, ut etiam quoad hos liberius sentiant? ut formulam fidei profiteantur, quam volunt, seu Pii IV. , seu Lánii et Reiseri, seu Augustanam y seu Schmalcaldicam , seu Helveticam, seu Dordracenam, seu Her- renhutanam, seit illam, quae unionem Augustanae cumHelvetica propediem consequetur ? Nobis equidem adiaphorum non est, de opinionum diversitate in negotio divinae religionis tam libere sentire , ut quamcunque fidei formulam quis adoptet, insuper habeamus. Prudentes sicut serpentes in conservando justitiae capite , et simplices sicut columbae in agendi sinceritate esse contendimus. Fundamentum nemo potest aliud ponere, nisi quod est positum, quod est Christus Jesus. Super petram aedificavit ille Ecclesiam suam, nullis errorum cuniculis, nullis persecutionum assultibus