Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

215 tibus , nullis temporum varietatibus., ever­tendam. Petro autem id nomen dedit, ut nec illum a petree hujus firmitate unquam recessurum indicaret; et omnes , qui cre­dunt in se , Petro semper unitos vellet ma­nere usque ad consummationem seculi. Internae autem Verbi Divini ac Spiri­tus Sancti in animos hominum efficaciae, id est , Gratiae Dei, quaslibet meritorias cogitationes, locutiones ? actiones praeve­nienti 3 comitanti, subsequenti adscribimus et committimus non modo reliqua , sed prorsus omnia bona; in primis initium et perseverantiam rectae Fidei. Fides enim est donum Dei. ( Eph. 2 , 6,) In hac Fide radicati, accerrime repel­limus a nobis , quidquid adversatur huic dono Dei; justus enim ex fide vivit; qui autem fidem vel in uno articulo deseruit, Deo placere non potest. Illud S. Augu­stini ob oculos nobis est: in necessariis u- nitas; in dubiis libertas; in omnibus cha- ritas. §. 38. Xíaec nempe est summa totius religionis Christia­nae , et in ea consentiunt omnes probi, quamcun­que etiam formulam ore profiteantur, cum Salvato­re generis humani tum moriendum, ne foedam vi­tiorum consuetudinem continuemus, tum surgen­dum,

Next

/
Thumbnails
Contents