Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

204 De Psevdosymbolo, quod turbulentis­simis Hungáriáé et Germaniae temporibus malevole compilatum fuit, disputavimus plus quam satis. Ignoscite, si duriuscula quaepiam resuscitare oportuit. Vos me coegistis. Neque enim glaucoma, quo te­nebantur oculi vestri, decerpi lenissime potuit; decerpi autem debebat tum vestra gratia, tum nostri causa: aliter nec vos errorem agnoscere, neque nos refellere poteramus. Agnoscite igitur errasse vos , atque in errorem ductos fuisse a Wachle- ro, Böhmero, Reisero, praecipueque a Bar- tholomaei vestris. Non est illa formula, quam critice di­scussimus , consarcinata a Jesuitis , neque in Hungária: non est illa Confessio Catho­lica, non est Evangelicis unquam publice praescripta aut proposita seu in Hungária, sive uspiam alibi: prout istud vobis in­scriptio in actis historico-ecclesiasticis Vi- nariensibus an. 1738. praefixa persuaserat. Articulos illos ad conflandam collegis conversis invidiam, sibi vero gratiam et gloriam , Ministri Protestantes , Augustae Domui Austriacae infideles , ac eamobrem ex Hungária exulare compulsi, consarci­narunt ex male detortis Catholicorum pla­citis, praesertim autem experperam intellectis libris Jesuitarum, penes quos illa aetate au­tho-

Next

/
Thumbnails
Contents