Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229

205 thoritas fuit eximia in templis et scholis 3 in aulis summorum , et in casis pauperum, conscientiisque populorum. Formula illa nunquam hactenus vidit lucem typi in Hun­gária ; sed Anlonius Reiser, Afigustanus , Posonio per sententiam regii tribunalis re­legatus , edidit in Germania typis proba­bilissime Hamburgensibus an. i683. Geor­gius autem Lani, pariter in exilium, ac ad triremes authore Judice damnatus 3 sed fuga elapsus , typis eam Lipsiensibus bis promulgavit. Nunquam fuit illa formula apud ullos Catholicos clam vel publice ad profitendum praescripta , vel proposita; est enim ejus­modi, ut illius vel proletaria lectio animos orthodoxorum ab se vehementer absterreat potius3 quam alliciat: est ejusmodi, ut profitentem non ostendat esse catholicum, sed reddat haereticum atque blasphemum. Si Jesuit®, quibus nimium proselytos fa-* ciendi studium summo semper et ubique vitio vertebatur, tales consarcinassent, ta­les proposuissent , tales praescripsissent Fidei articulos; nae illi ex ipsorum Roma- no-Catholicorum coetu perdidissent animas quam plurimas, imo omnes unasecum. Nemo enim, qui talia credit et confitetur, potest dici catholicus; imo quisquis blasphemos illos articulos /[. 5. 9. 17. profitetur, a re-» cta

Next

/
Thumbnails
Contents