Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
15$ dimonio proponenti, non fidat? Fidebant tanto apud suos nomini Protestantes, quidni etiam permulti Catholici ? Dididit attamen Vir nomine et cognomine suo dignus, Pius Brunnquell, BambergensisMagister Theologise. Is pro sua in Ecclesiam Dei pietate recurrendum esse censuit ad scaturiginem fontis, atque comperiendum , utrum se ita res haberet, velut a Böhmero narrabatur ? Cum itaque res gesta esse referi?tur in Hildesiensi Dioecesi, oravit edoceri de omnibus per Hildesiensem ac Monasteriensem Capitularem, Baronem Franciscum Droste, clarum meritis et doctrina; cu us responsum,et acta omnia inseruit deinde P. Brunnquell Apologise suae , typis Bambergensibus anno 1821. editce in 8. a pag. 78. ad 88. Bes ita contigit.’ Vix in lucem emersit Böhmeri relatio anno 1787, mox Hildesiensibus tam Catholicis , quam Protestantibus facta est pomum discordiee et petra scandali. Episcopus Hil- desise , Princeps Fridericus Wilhelmus, investigari confestim jussit, misso in id opus Professore Lemoin , ( qui etiamnum vivit) et Professore Rosen; (qui anno 1820. vivere desiit) compertum autem per eos est, non subsistere narrationem Böhmeri. Duee illae sorores , C onsiliarii Camera!is Majus filia?., non anno 1760. sed anno 1738. neque in