Jordánszky Elek: De haeresi abjuranda quid statuat Ecclesia Catholica? …Programma disquiritur et Sacrae Synodo Nationali Posoniensi humili devotione substernitur (Strigonia, 1822) - 10.229
in Claustro Escherdensi, sed in Ecclesia Jesuitarum Hildesiensi; juxta formulam Pii PP. IV. Rituali Dicecesano insertam, non autem juxta aliam , a Böhmero prolatam; coram uno suo agnato, Canonico Witten, non autem coram Matre, aliaque sorore sua, ejuratis erroribus, fidem Catholicam fuerunt professae. . Quapropter, jubente Principe Episcopo , scripsit de his omnibus ad Böhmerum Bonifacius Bendler, Praepositus Monasterii Escherdensis die ío.Decembr. 1787. acclu- sitque Testimonium Josephi Majus , venerandi Senioris Familiae, ac Sororum illarum Fratris, Commissarii alias bellici Hildesien- sis. Respondit Böhmerus: se authoritate viri cetera dignissimi inductum fuisse ad ea scribenda , quae in Promtuarium juris retulit. Promisit vero: velle se in quarto hujus sui operis periodici Tomo emendare, quae praecociter vulgaverat. Dolere sibi, quod in suspicionem vocatus sit Ordo et Conventus Monasterii Escherdensis; se enim id Ordini, ab Ecclesia Romana damnato , (Jesuitas signavit) tribuere voluisse. Haec omnia Princeps Episcopus inseri fecit ephemeridibus Hamburgensibus: ^)Ctttt? &ucgifc(>e 21breffí£omtoití $taá)vid)Un, dictis , Nro. 7. die 24. Januar. 1788. ubi sic leguntur: ,154